Libro 3, Paragrafo 18 - Studentville

Libro 3, Paragrafo 18

‘Domum cum laude redeunto.’ Nihil enim praeter laudem bonis atque innocentibus neque ex hostibus neque a sociis reortandum.

Iam illud apertum est profecto nihil esse turpius quam quemquam legari nisi rei publicae causa. Omitto quem ad modum isti se gerant atque gesserint qui legatione hereditates aut syngraphas suas persecuntur. In hominibus est hoc fortasse vitium. Sed quaero quid reapse sit turpius quam sine procuratione senator legatus sine mandatis sine ullo rei publicae munere? Quod quidem genus legationis ego consul quamquam ad commodum senatus pertinere videbatur tamen adprobante senatu frequentissimo nisi mihi levis tribunus plebis tum intercessisset sustulissem. Minui tamen tempus et quod erat infinitum annuum feci. Ita turpitudo manet diutunitate sublata. Sed iam si placet de provinciis decedatur in urbemque redeatur.

Atticus: Nobis vero placet sed iis qui in provinciis sunt minime placet.

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti