Marcus: At vero Tite si parebunt his legibus nihil erit iis urbe nihil domo sua dulcius nec laboriosius molestiusque provincia. Sed sequitur lex quae sancit eam tribunorum plebis potestatem quae est in re publica nostra. De qua disseri nihil necesse est.
Quintus: At mehercule ego frater quaero de ista potestate quid sentias. Nam mihi quidem pestifera videtur quippe quae in seditione et ad seditionem nata sit. Cuius primum ortum si recordari volumus inter arma civium et occupatis et obsessis urbis locis procreatum videmus. Deinde quom esset cito necatus tamquam ex XII tabulis insignis ad deformitatem puer brevi tempore nescio
quo pacto recreatus multoque taetrior et foedior natus est. Quae enim ille non edidit? Qui primum ut inpio dignum fuit patribus omnem honorem eripuit omnia infima summis paria fecit turbavit miscuit. Cum adflixisset prineipum gravitatem numquam tamen conquievit.
- Latino
- De Legibus
- Cicerone