Libro 3, Paragrafo 25 - Studentville

Libro 3, Paragrafo 25

Quam ob rem aut exigendi reges non fuerunt aut plebi re non verbo danda libertas. Quae tamen sic data est ut multis praeclarissimis adduceretur ut auctoritati principum cederet.

Nostra autem causa quae optume et dulcissume frater incidit in tribuniciam potestatem nihil habuit contentionis cum tribunatu. Non enim plebes incitata nostris rebus invidit sed vincula soluta sunt et servitia concitata adiuncto terrore etiam militari. Neque nobis cum illa tum peste certamen fuit sed cum gravissimo rei publicae tempore cui si non cessissem non diuturnum beneficii mei patria fructum tulisset. Atque haec rerum exitus indicavit: quis enim non modo liber sed etiam servus libertate dignus fuit cui nostra salus cara non esset?

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti