Sunt enim quattuor leges tabellariae quarum prima de magistratibus mandandis: ea est Gabinia lata ab homine ignoto et sordido. Secuta biennio post Cassia est de populi iudiciis a nobili homine lata L. Cassio sed pace familiae dixerim dissidente a bonis atque omnis rumusculos populari ratione aucupante. Carbonis est tertia de iubendis legibus ac vetandis seditiosi atque inprobi civis cui ne reditus quidem ad bonos salutem a bonis potuit adferre.
- Latino
- De Legibus
- Cicerone