Libro 3, Paragrafo 45 - Studentville

Libro 3, Paragrafo 45

Quo verius in causa nostra vir magni ingenii summaque prudentia L. Cotta dicebat nihil omnino actum esse de nobis. Praeter enim quam quod comitia illa essent armis gesta servilibus praeterea neque tributa capitis comitia rata esse posse neque ulla privilegii. Quocirca nihil nobis opus esse lege de quibus nihil omnino actum esset legibus. Sed visum est et vobis et clarissimis viris melius de quo servi et latrones scivisse aliquid dicerent de hoc eodem cunctam Italiam quid sentiret ostendere.

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti