Paragrafo 1 - Studentville

Paragrafo 1

Etsi vereor iudices ne turpe sit pro fortissimo viro dicere incipientem timere minimeque deceat cum T. Annius ipse magis de rei publicae salute quam de sua perturbetur me ad eius causam parem animi magnitudinem adferre non posse tamen haec novi iudici nova forma terret oculos qui quocumque inciderunt consuetudinem fori et pristinum morem iudiciorum requirunt. Non enim corona consessus vester cinctus est ut solebat; non usitata frequentia stipati sumus:

  • Latino
  • Pro Milone di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti