Paragrafo 22 - Studentville

Paragrafo 22

Quod vero te L. Domiti huic quaestioni praeesse maxime voluit nihil quaesivit [aliud] nisi iustitiam gravitatem humanitatem fidem. Tulit ut consularem necesse esset: credo quod principum munus esse ducebat resistere et levitati multitudinis et perditorum temeritati. Ex consularibus te creavit potissimum: dederas enim quam contemneres popularis insanias iam ab adulescentia documenta maxima.

  • Latino
  • Pro Milone di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti