Paragrafo 10 - Studentville

Paragrafo 10

“Paruum ego te Iugurtha amisso patre sine spe sine opibus in meum regnum accepi existimans non minus me tibi quam liberis si

genuissem ob beneficia carum fore. Neque ea res falsum me habuit. Nam ut alia magna et egregia tua omittam novissime rediens

Numantia meque regnumque meum gloria honorauisti tuaque virtute nobis Romanos ex amicis amicissimos fecisti. In Hispania nomen

familiae renovatum est. Postremo quod difficillimum inter mortalis est gloria invidiam vicisti. Nunc quoniam mihi natura finem

vitae facit per hanc dexteram per regni fidem moneo obtestorque te uti hos qui tibi genere propinqui beneficio meo fratres sunt

caros habeas neu malis alienos adiungere quam sanguine coniunctos retinere. Non exercitus neque thesauri praesidia regni sunt

verum amici quos neque armis cogere neque auro parare queas: officio et fide pariuntur. Quis autem amicior quam frater fratri?

Aut quem alienum fidum invenies si tuis hostis fueris? Equidem ego vobis regnum trado firmum si boni eritis sin mali

inbecillum. Nam concordia paruae res crescunt discordia maximae dilabuntur. Ceterum ante hos te Iugurtha qui aetate et

sapientia prior es ne aliter quid eveniat prouidere decet. Nam in omni certamine qui opulentior est etiam si accipit iniuriam

tamen quia plus potest facere videtur. Vos autem Adherbal et Hiempsal colite obseruate talem hunc virum imitamini virtutem et

enitimini ne ego meliores liberos sumpsisse videar quam genuisse.”

  • Latino
  • Bellum Iugurthinum di Gaio Sallustio Crispo
  • Sallustio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti