Paragrafo 10 - Studentville

Paragrafo 10

Versione tradotta Bellum Catilinarium: Paragrafo 10

Sed ubi labore atque iustitia res publica crevit reges magni bello domiti

nationes ferae et populi ingentes vi subacti Carthago aemula imperi Romani ab stirpe interiit cuncta maria terraeque patebant

saevire fortuna ac miscere omnia coepit. Qui labores pericula dubias atque asperas res facile toleraverant iis otium

divitiaeque optanda alias oneri miseriaeque fuere. Igitur primo pecuniae deinde imperi cupido crevit: ea quasi materies omnium

malorum fuere. Namque avaritia fidem probitatem ceterasque artis bonas subuertit; pro his superbiam crudelitatem deos neglegere

omnia venalia habere edocuit. Ambitio multos mortalis falsos fieri subegit aliud clausum in pectore aliud in lingua promptum

habere amicitias inimicitiasque non ex re sed ex commodo aestimare magisque vultum quam ingenium bonum habere. Haec primo

paulatim crescere interdum vindicari; post ubi contagio quasi pestilentia inuasit civitas immutata imperium ex iustissimo atque

optimo crudele intolerandumque factum.

  • Latino
  • Bellum Catilinarium
  • Sallustio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti