Paragrafo 100 - Studentville

Paragrafo 100

Dein Marius uti coeperat in hiberna pergit: nam propter

commeatum in oppidis maritimis agere decreverat; neque tamen victoria socors aut insolens factus sed pariter atque in conspectu

hostium quadrato agmine incedere. Sulla cum equitatu apud dextimos in sinistra parte [A.] Manlius cum funditoribus et

sagittariis praeterea cohortis Ligurum curabat. Primos et extremos cum expeditis manipulis tribunos locauerat. Perfugae minime

cari et regionum scientissimi hostium iter explorabant. Simul consul quasi nullo imposito omnia prouidere apud omnis adesse

laudare et increpare merentis. Ipse armatus intentusque item milites cogebat. Neque secus atque iter facere castra munire

excubitum in porta cohortis ex legionibus pro castris equites auxiliarios mittere praeterea alios super vallum in munimentis

locare vigilias ipse circumire non tam diffidentia futurum quae imperauisset quam uti militibus exaequatus cum imperatore labor

volentibus esset. Et sane Marius illoque aliisque temporibus Iugurthini belli pudore magis quam malo exercitum coercebat. Quod

multi per ambitionem fieri aiebant: [quod] a pueritia consuetam duritiam et alia quae ceteri miserias vocant voluptati

habuisse; nisi tamen res publica pariter atque saevissimo imperio bene atque decore gesta.

  • Latino
  • Bellum Iugurthinum di Gaio Sallustio Crispo
  • Sallustio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti