Paragrafo 106 - Studentville

Paragrafo 106

volux adveniens quaestorem appellat dicitque se a patre Boccho obviam illis simul et

praesidio missum. Deinde eum et proximum diem sine metu coniuncti eunt. Post ubi castra locata et diei uesper erat repente

Maurus incerto uultu pauens ad Sullam accurrit dicitque sibi ex speculatoribus cognitum Iugurtham haud procul abesse. Simul uti

noctu clam secum profugeret rogat atque hortatur. Ille animo feroci negat se totiens fusum Numidam pertimescere: virtuti suorum

satis credere; etiam si certa pestis adesset mansurum potius quam proditis quos ducebat. Turpi fuga incertae ac forsitan post

paulo morbo interiturae vitae parceret. Ceterum ab eodem monitus uti noctu proficisceretur consilium approbat; ac statim

milites cenatos esse in castris ignisque quam creberrimos fieri dein prima vigilia silentio egredi iubet. Iamque nocturno

itinere fessis omnibus Sulla pariter cum ortu solis castra metabatur cum equites Mauri nuntiant Iugurtham circiter duum milium

interuallo ante consedisse. Quod postquam auditum est tum vero ingens metus nostros invadit; credere se proditos a Voluce et

insidiis circumventos. Ac fuere qui dicerent manu vindicandum neque apud illum tantum scelus inultum relinquendum.

  • Latino
  • Bellum Iugurthinum di Gaio Sallustio Crispo
  • Sallustio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti