Sic locutus cum litteris eum quas Micipsae redderet dimisit. Earum
sententia haec erat: “Iugurthae tui in bello Numantino longe maxima virtus fuit quam rem tibi certo scio gaudio esse. Nobis ob
merita sua carus est; ut idem senatui et populo Romano sit summa ope nitemur. Tibi quidem pro nostra amicitia gratulor. Habes
virum dignum te atque auo suo Masinissa. Igitur rex ubi ea quae fama acceperat ex litteris imperatoris ita esse cognovit cum
virtute tum gratia viri permotus flexit animum suum et Iugurtham beneficiis vincere aggressus est statimque eum adoptauit et
testamento pariter cum filiis heredem instituit. Sed ipse paucos post annos morbo atque aetate confectus cum sibi finem vitae
adesse intellegeret coram amicis et cognatis itemque Adherbale et Hiempsale filiis dicitur huiusce modi verba cum Iugurtha
habuisse:
- Latino
- Bellum Iugurthinum di Gaio Sallustio Crispo
- Sallustio