Bellum Iugurthinum Paragrafo 11: versione tradotta - StudentVille

Paragrafo 11

Ad ea Iugurtha tametsi regem ficta locutum intellegebat et

ipse longe aliter animo agitabat tamen pro tempore benigne respondit. Micipsa paucis post diebus moritur. Postquam illi more

regio iusta magnifice fecerant reguli in unum convenerunt ut inter se de cunctis negotiis disceptarent. Sed Hiempsal qui

minimus ex illis erat natura ferox et iam antea ignobilitatem Iugurthae quia materno genere impar erat despiciens dextra

Adherbalem assedit ne medius ex tribus quod apud Numidas honore ducitur Iugurtha foret. Dein tamen ut aetati concederet

fatigatus a fratre vix in partem alteram transductus est. Ibi cum multa de administrando imperio dissererent Iugurtha inter

alias res iacit oportere quinquenni consulta et decreta omnia rescindi nam per ea tempora confectum annis Micipsam parum animo

valuisse. Tum idem Hiempsal placere sibi respondit nam ipsum illum tribus proximis annis adoptatione in regnum pervenisse. Quod

verbum in pectus Iugurthae altius quam quisquam ratus erat descendit. Itaque ex eo tempore ira et metu anxius moliri parare

atque ea modo cum animo habere quibus Hiempsal per dolum caperetur. Quae ubi tardius procedunt neque lenitur animus ferox

statuit quovis modo inceptum perficere.

  • Latino
  • Bellum Iugurthinum di Gaio Sallustio Crispo
  • Sallustio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti