Bellum Iugurthinum Paragrafo 28: versione tradotta - StudentVille

Paragrafo 28

At Iugurtha contra spem nuntio accepto quippe cui Romae omnia

venire in animo haeserat filium et cum eo duos familiaris ad senatum legatos mittit iisque uti illis quos Hiempsale interfecto

miserat praecipit omnis mortalis pecunia aggrediantur. Qui postquam Romam adventabant senatus a Bestia consultus est placeretne

legatos Iugurthae recipi moenibus iique decrevere nisi regnum ipsumque deditum venissent uti in diebus proximis decem Italia

decederent. Consul Numidis ex senatus decreto nuntiari iubet. Ita infectis rebus illi domum discedunt. Interim Calpurnius

parato exercitu legat sibi homines nobilis factiosos quorum auctoritate quae deliquisset munita fore sperabat. In quis fuit

Scaurus cuius de natura et habitu supra memorauimus. Nam in consule nostro multae bonaeque artes et animi et corporis erant

quas omnis auaritia praepediebat: patiens laborum acri ingenio satis prouidens belli haud ignarus firmissimus contra pericula

et invidias. Sed legiones per Italiam Regium atque inde Siciliam porro ex Sicilia in Africam transuectae. Igitur Calpurnius

initio paratis commeatibus acriter Numidiam ingressus est multosque mortalis et urbis aliquot pugnando cepit.

  • Latino
  • Bellum Iugurthinum di Gaio Sallustio Crispo
  • Sallustio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti