At Marius multis diebus et laboribus
consumptis anxius trahere cum animo suo omitteretne inceptum quoniam frustra erat an fortunam opperiretur qua saepe prospere
usus fuerat. Quae cum multos dies noctisque aestuans agitaret forte quidam Ligus ex cohortibus auxiliariis miles gregarius
castris aquatum egressus haud procul ab latere castelli quod auersum proeliantibus erat animum aduertit inter saxa repentis
cocleas quarum cum unam atque alteram dein plures peteret studio legendi paulatim prope ad summum montis egressus est. ubi
postquam solitudinem intellexit more ingeni humani cupido difficilia faciendi animum alio vertit. Et forte in eo loco grandis
ilex coaluerat inter saxa paulum modo prona deinde inflexa atque aucta in altitudinem quo cuncta gignentium natura fert. Cuius
ramis modo modo eminentibus saxis nisus Ligus in castelli planitiem pervenit quod cuncti Numidae intenti proeliantibus aderant.
Exploratis omnibus quae mox usui fore ducebat eadem regreditur non temere uti ascenderat sed temptans omnia et circumspiciens.
Itaque Marium propere adit acta edocet hortatur ab ea parte qua ipse ascenderat castellum temptet pollicetur sese itineris
periculique ducem. Marius cum Ligure promissa eius cognitum ex praesentibus misit. Quorum uti cuiusque ingenium erat ita rem
difficilem aut facilem nuntiauere; consulis animus tamen paulum arrectus. Itaque ex copia tubicinum et cornicinum numero
quinque quam uelocissimos delegit et cum iis praesidio qui forent quattuor centuriones omnisque Liguri parere iubet et ei
negotio proximum diem constituit.
- Latino
- Bellum Iugurthinum di Gaio Sallustio Crispo
- Sallustio