Bellum Iugurthinum Paragrafo 13: versioni svolte - StudentVille

Paragrafo 13

Bellum Iugurthinum: versione tradotta del Paragrafo 13

Ceterum fama tanti facinoris per omnem Africam brevi diuulgatur. Adherbalem omnisque qui sub imperio Micipsae fuerant metus

invadit. In duas partis discedunt Numidae: plures Adherbalem secuntur sed illum alterum bello meliores. Igitur Iugurtha quam

maximas potest copias armat urbis partim vi alias voluntate imperio suo adiungit omni Numidiae imperate parat. Adherbal tametsi

Romam legatos miserat qui senatum docerent de caede fratris et fortunis suis tamen fretus multitudine militum parabat armis

contendere. Sed ubi res ad certamen venit victus ex proelio profugit in prouinciam ac deinde Romam contendit. Tum Iugurtha

patratis consiliis postquam omnis Numidiae potiebatur in otio facinus suum cum animo reputans timere populum Romanum neque

aduersus iram eius usquam nisi in auaritia nobilitatis et pecunia sua spem habere. Itaque paucis diebus cum auro et argento

multo Romam legatos mittit quis praecipit primum uti ueteres amicos muneribus expleant deinde nouos aqquirant postremo

quaecumque possint largiendo parare ne cunctentur. Sed ubi Romam legati venere et ex praecepto regis hospitibus aliisque quorum

ea tempestate in senatu auctoritas pollebat magna munera misere tanta commutatio incessit ut ex maxima invidia in gratiam et

fauorem nobilitatis Iugurtha veniret. Quorum pars spe alii praemio inducti singulos ex senatu ambiendo nitebantur ne grauius in

eum consuleretur. Igitur ubi legati satis confidunt die constituto senatus utrisque datur. Tum Adherbalem hoc modo locutum

accepimus:

  • Latino
  • Bellum Iugurthinum di Gaio Sallustio Crispo
  • Sallustio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti