Primo conventu quem ab regulis factum supra memoravi propter dissensionem placuerat
dividi thesauros finisque imperi singulis constitui. Itaque tempus ad utramque rem decernitur sed maturius ad pecuniam
distribuendam. Reguli interea in loca propinqua thesauris alius alio concessere. Sed Hiempsal in oppido Thirmida forte eius
domo utebatur qui proximus lictor Iugurthae carus acceptusque ei semper fuerat. Quem ille casu ministrum oblatum promissis
onerat impellitque uti tamquam suam visens domum eat portarum clauis adulterinas paret– nam verae ad Hiempsalem referebantur-
-ceterum ubi res postularet se ipsum cum magna manu venturum. Numida mandata brevi conficit atque uti doctus erat noctu
Iugurthae milites introducit. Qui postquam in aedis irrupere diuersi regem quaerere dormientis alios alios occursantis
interficere scrutari loca abdita clausa effringere strepitu et tumultu omnia miscere cum interim Hiempsal reperitur occultans
se tugurio mulieris ancillae quo initio pauidus et ignarus loci perfugerat. Numidae caput eius uti iussi erant ad Iugurtham
referunt.
- Latino
- Bellum Iugurthinum di Gaio Sallustio Crispo
- Sallustio