Metellus postquam videt frustra inceptum neque oppidum capi neque Iugurtham nisi ex
insidiis aut suo loco pugnam facere et iam aestatem exactam esse ab Zama discedit et in iis urbibus quae ad se defecerant
satisque munitae loco aut moenibus erant praesidia imponit. Ceterum exercitum in prouinciam quae proxima est Numidiae hiemandi
gratia collocat. Neque id tempus ex aliorum more quieti aut luxuriae concedit sed quoniam armis bellum parum procedebat
insidias regi per amicos tendere et eorum perfidia pro armis uti parat. Igitur Bomilcarem qui Romae cum Iugurtha fuerat et inde
uadibus datis clam de Massiuae nece iudicium fugerat quod ei per maximam amicitiam maxima copia fallendi erat multis
pollicitationibus aggreditur. Ac primo efficit uti ad se colloquendi gratia occultus veniat; deinde fide data si Iugurtham
viuum aut necatum sibi tradidisset fore ut illi senatus impunitatem et sua omnia concederet facile Numidae persuadet cum
ingenio infido tum metuenti ne si pax cum Romanis fieret ipse per condiciones ad supplicium traderetur.
- Latino
- Bellum Iugurthinum di Gaio Sallustio Crispo
- Sallustio