Paragrafo 13 - Studentville

Paragrafo 13

Hanc vero quaestionem etsi non est iniqua numquam tamen senatus constituendam putavit. Erant enim leges erant quaestiones vel de caede vel de vi; nec tantum maerorem ac luctum senatui mors P. Clodi adferebat ut nova quaestio constitueretur. Cuius enim de illo incesto stupro iudicium decernendi senatui potestas esset erepta de eius interitu quis potest credere senatum iudicium novum constituendum putasse? Cur igitur incendium curiae oppugnationem aedium M. Lepidi caedem hanc ipsam contra rem publicam senatus factam esse decrevit? quia nulla vis umquam est in libera civitate suscepta inter civis non contra rem publicam.

  • Latino
  • Pro Milone di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti