Paragrafo 15 - Studentville

Paragrafo 15

Hoc loco Chrysippus aestuans falli sperat Chaldaeos ceterosque divinos, neque eos usuros esse

coniunctionibus, ut ita sua percepta pronuntient: ‘Si quis natus est oriente Canicula, is in mari non morietur’, sed

potius ita dicant: ‘Non et natus est quis oriente Canicula, et is in mari morietur.’ O licentiam iocularem! ne ipse

incidat in Diodorum, docet Chaldaeos, quo pacto eos exponere percepta oporteat. Quaero enim, si Chaldaei ita loquantur, ut

negationes infinitarum coniunctionum potius quam infinita conexa ponant, cur idem medici, cur geometrae, cur reliqui facere non

possint. Medicus in primis, quod erit ei perspectum in arte, non ita proponet: ‘Si cui venae sic moventur, is habet

febrim’, sed potius illo modo: ‘Non et venae sic cui moventur, et is febrim non habet.’ Itemque geometres non ita

dicet: ‘In sphaera maximi orbes medii inter se dividuntur’, sed potius illo modo: ‘Non et sunt in sphaera maximi

orbes, et ei non medii inter se dividuntur.’

  • Latino
  • De Fato
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti