Paragrafo 40 - Studentville

Paragrafo 40

Atque hoc, si placet, quale sit videamus in adsensionibus, quas prima oratione tractavi. Eas enim veteres

illi, quibus omnia fato fieri videbantur, vi effici et necessitate dicebant. Qui autem ab eis dissentiebant, fato adsensiones

liberabant negabantque fato adsensionibus adhibito necessitatem ab his posse removeri, iique ita disserebant: ‘Si omnia fato

fiunt, omnia fiunt causa antecedente, et, si adpetitus, illa etiam, quae adpetitum sequuntur, ergo etiam adsensiones; at, si

causa adpetitus non est sita in nobis, ne ipse quidem adpetitus est in nostra potestate; quod si ita est, ne illa quidem, quae

adpetitu efficiuntur, sunt sita in nobis; non sunt igitur neque adsensiones neque actiones in nostra potestate. Ex quo

efficitur, ut nec laudationes iustae sint nec vituperationes nec honores nec supplicia’. Quod cum vitiosum sit, probabiliter

concludi putant non omnia fato fieri, quaecumque fiant.

  • Latino
  • De Fato
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti