Paragrafo 18 - Studentville

Paragrafo 18

Sic si diceretur, ‘Morietur noctu in cubiculo suo vi oppressus

Scipio’, vere diceretur; id enim fore diceretur, quod esset futurum; futurum autem fuisse ex eo, quia factum est, intellegi

debet. Nec magis erat verum ‘Morietur Scipio’ quam ‘Morietur illo modo’, nec magis necesse mori Scipioni quam illo

modo mori, nec magis inmutabile ex vero in falsum ‘Necatus est Scipio’ quam ‘Necabitur Scipio’; nec, cum haec ita

sint, est causa, cur Epicurus fatum extimescat et ab atomis petat praesidium easque de via deducat et uno tempore suscipiat res

duas inenodabiles, unam, ut sine causa fiat aliquid–, ex quo existet, ut de nihilo quippiam fiat, quod nec ipsi nec cuiquam

physico placet–alteram, ut, cum duo individua per inanitatem ferantur, alterum e regione moveatur, alterum declinet.

  • Latino
  • De Fato
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti