Paragrafo 2 - Studentville

Paragrafo 2

Nam uti genus hominum compositum ex corpore et anima est ita res cuncta
studiaque omnia nostra corporis alia

alia animi naturam secuntur. Igitur
praeclara facies magnae divitiae ad hoc vis corporis et alia omnia huiusce
modi brevi

dilabuntur; at ingeni egregia facinora sicuti anima immortalia
sunt. Postremo corporis et fortunae bonorum ut initium sic

finis est
omniaque orta occidunt et aucta senescunt: animus incorruptus aeternus
rector humani generis agit atque habet

cuncta neque ipse habetur. Quo magis
pravitas eorum admiranda est qui dediti corporis gaudiis per luxum et
ignaviam

aetatem agunt ceterum ingenium quo neque melius neque amplius
aliud in natura mortalium est incultu atque socordia

torpescere sinunt cum
praesertim tam multae variaeque sint artes animi quibus summa claritudo
paratur.

  • Latino
  • Bellum Iugurthinum di Gaio Sallustio Crispo
  • Sallustio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti