Bellum Iugurthinum Paragrafo 71: versione tradotta - StudentVille

Paragrafo 71

Sed cum eae litterae allatae forte Nabdalsa exercito

corpore fessus in lecto quiescebat ubi cognitis Bomilcaris verbis primo cura deinde uti aegrum animum solet somnus cepit. Erat

ei Numida quidam negotiorum curator fidus acceptusque et omnium consiliorum nisi novissimi particeps. Qui postquam allatas

litteras audivit et ex consuetudine ratus opera aut ingenio suo opus esse in tabernaculum introiit dormiente illo epistulam

super caput in puluino temere positam sumit ac perlegit dein propere cognitis insidiis ad regem pergit. Nabdalsa paulo post

experrectus ubi neque epistulam repperit et rem omnem uti acta erat [ex perfugis] cognovit primo indicem persequi conatus

postquam id frustra fuit Iugurtham placandi gratia accedit; dicit quae ipse parauisset facere perfidia clientis sui praeuenta;

lacrimans obtestatur per amicitiam perque sua antea fideliter acta ne super tali scelere suspectum sese haberet.

  • Latino
  • Bellum Iugurthinum di Gaio Sallustio Crispo
  • Sallustio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti