At Iugurtha cognita uanitate atque imperitia legati subdole eius augere amentiam missitare supplicantis
legatos ipse quasi vitabundus per saltuosa loca et tramites exercitum ductare. Denique Aulum spe pactionis perpulit uti relicto
Suthule in abditas regiones sese ueluti cedentem insequeretur: ita delicta occultiora fuere. Interea per homines callidos diu
noctuque exercitum temptabat centuriones ducesque turmarum partim uti transfugerent corrumpere alii signo dato locum uti
desererent. Quae postquam ex sententia instruit intempesta nocte de improuiso multitudine Numidarum Auli castra circumvenit.
milites Romani perculsi tumultu insolito arma capere alii alii se abdere pars territos confirmare trepidare omnibus locis. vis
magna hostium caelum nocte atque nubibus obscuratum periculum anceps; postremo fugere an manere tutius foret in incerto erat.
Sed ex eo numero quos paulo ante corruptos diximus cohors una Ligurum cum duabus turmis Thracum et paucis gregariis militibus
transiere ad regem et centurio primi pili tertiae legionis per munitionem quam uti defenderet acceperat locum hostibus
introeundi dedit eaque Numidae cuncti irrupere. Nostri foeda fuga plerique abiectis armis proximum collem occupauerunt. Nox
atque praeda castrorum hostis quo minus victoria uterentur remorata sunt. Deinde Iugurtha postero die cum Aulo in colloquio
verba facit: tametsi ipsum cum exercitu fame et ferro clausum teneret tamen se memorem humanarum rerum si secum foedus faceret
incolumis omnis sub iugum missurum; praeterea uti diebus decem Numidia decederet. Quae quamquam gravia et flagiti plena erant
tamen quia mortis metu mutabantur sicuti regi libuerat pax convenit.
- Latino
- Bellum Iugurthinum di Gaio Sallustio Crispo
- Sallustio