Paragrafo 22 - Studentville

Paragrafo 22

Legati in Africam maturantes veniunt eo magis quod Romae dum proficisci parant de

proelio facto et oppugnatione Cirtae audiebatur; sed is rumor clemens erat. Quorum Iugurtha accepta oratione respondit sibi

neque maius quicquam neque carius auctoritate senatus esse. Ab adulescentia ita se enisum ut ab optimo quoque probaretur;

virtute non malitia P. Scipioni summo viro placuisse; ob easdem artis a Micipsa non penuria liberorum in regnum adoptatum esse.

Ceterum quo plura bene atque strenue fecisset eo animum suum iniuriam minus tolerare. Adherbalem dolis vitae suae insidiatum;

quod ubi comperisset sceleri eius obviam isse. Populum Romanum neque recte neque pro bono facturum si ab iure gentium sese

prohibuerit. Postremo de omnibus rebus legatos Romam brevi missurum. Ita utrique digrediuntur. Adherbalis appellandi copia non

fuit.

  • Latino
  • Bellum Iugurthinum di Gaio Sallustio Crispo
  • Sallustio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti