Marius interea exercitu in hibernaculis composito cum expeditis cohortibus et parte equitatus
proficiscitur in loca sola obsessum turrim regiam quo Iugurtha perfugas omnis praesidium imposuerat. Tum rursus Bocchus seu
reputando quae sibi duobus proeliis venerant seu admonitus ab aliis amicis quos incorruptos Iugurtha reliquerat ex omni copia
necessariorum quinque delegit quorum et fides cognita et ingenia validissima erant. Eos ad Marium ac deinde si placeat Romam
legatos ire iubet agendarum rerum et quocumque modo belli componendi licentiam ipsis permittit. Illi mature ad hiberna
Romanorum proficiscuntur deinde in itinere a Gaetulis latronibus circumventi spoliatique pauidi sine decore ad Sullam
profugiunt quem consul in expeditionem proficiscens pro praetore reliquerat. Eos ille non pro uanis hostibus uti meriti erant
sed accurate ac liberaliter habuit. Qua re barbari et famam Romanorum auaritiae falsam et Sullam ob munificentiam in sese
amicum rati. Nam etiam tum largitio multis ignota erat; munificus nemo putabatur nisi pariter volens; dona omnia in benignitate
habebantur. Igitur quaestori mandata Bocchi patefaciunt; simul ab eo petunt uti fautor consultorque sibi assit; copias fidem
magnitudinem regis sui et alia quae aut utilia aut beneuolentiae esse credebant oratione extollunt. Dein Sulla omnia pollicito
docti quo modo apud Marium item apud senatum verba facerent circiter dies quadraginta ibidem opperiuntur.
- Latino
- Bellum Iugurthinum di Gaio Sallustio Crispo
- Sallustio