Adherbal ubi intellegit eo processum uti regnum aut relinquendum esset aut armis retinendum necessario
copias parat et Iugurthae obvius procedit. Interim haud longe a mari prope Cirtam oppidum utriusque exercitus consedit et quia
diei extremum erat proelium non inceptum. Sed ubi plerumque noctis processit obscuro etiam tum lumine milites Iugurthini signo
dato castra hostium invadunt semisomnos partim alios arma sumentis fugant funduntque. Adherbal cum paucis equitibus Cirtam
profugit et ni multitudo togatorum fuisset quae Numidas insequentis moenibus prohibuit uno die inter duos reges coeptum atque
patratum bellum foret. Igitur Iugurtha oppidum circumsedit vineis turribusque et machinis omnium generum expugnare aggreditur
maxime festinans tempus legatorum antecapere quos ante proelium factum ab Adherbale Romam missos audiuerat. Sed postquam
senatus de bello eorum accepit tres adulescentes in Africam legantur qui ambos reges adeant senatus populique Romani verbis
nuntient velle et censere eos ab armis discedere de controuersiis suis iure potius quam bello disceptare: ita seque illisque
dignum esse.
- Latino
- Bellum Iugurthinum di Gaio Sallustio Crispo
- Sallustio