Paragrafo 23 - Studentville

Paragrafo 23

Quam ob rem iudices ut aliquando ad causam crimenque veniamus–si neque omnis confessio facti est inusitata neque de causa nostra quicquam aliter ac nos vellemus a senatu iudicatum est et lator ipse legis cum esset controversia nulla facti iuris tamen disceptationem esse voluit et ei lecti iudices isque praepositus est quaestioni qui haec iuste sapienterque disceptet–reliquum est iudices ut nihil iam quaerere aliud debeatis nisi uter utri insidias fecerit. Quod quo facilius argumentis perspicere possitis rem gestam vobis dum breviter expono quaeso diligenter attendite.

  • Latino
  • Pro Milone di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti