Paragrafo 45 - Studentville

Paragrafo 45

Quem ad modum igitur eum dies non fefellit? Dixi equidem modo. Dictatoris Lanuvini stata sacrificia nosse negoti nihil erat. Vidit necesse esse Miloni proficisci Lanuvium illo ipso quo est profectus die. Itaque antevertit. At quo die? Quo ut ante dixi fuit insanissima contio ab ipsius mercenario tribuno plebis concitata: quem them ille quam contionem quos clamores nisi ad cogitatum facinus approperaret numquam reliquisset. Ergo illi ne causa quidem itineris etiam causa manendi: Miloni manendi nulla [facultas] exeundi non causa solum sed etiam necessitas fuit. Quid? si ut ille scivit Milonem fore eo die in via sic Clodium Milo ne suspicari quidem potuit?

  • Latino
  • Pro Milone di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti