Paragrafo 25 - Studentville

Paragrafo 25

His litteris recitatis fuere qui

exercitum in Africam mittendum censerent et quam primum Adherbali subueniendum; de Iugurtha interim uti consuleretur quoniam

legatis non paruisset. Sed ab isdem illis regis fautoribus summa ope enisum ne tale decretum fieret. Ita bonum publicum uti in

plerisque negotiis solet privata gratia deuictum. legantur tamen in Africam maiores natu nobiles amplis honoribus usi. In quis

fuit M. Scaurus de quo supra memorauimus consularis et tum senatus princeps. Ii quod res in invidia erat simul et ab Numidis

obsecrati triduo nauem ascendere. Dein brevi Vticam appulsi litteras ad Iugurtham mittunt: quam ocissime ad prouinciam accedat

seque ad eum ab senatu missos. Ille ubi accepit homines claros quorum auctoritatem Romae pollere audiuerat contra inceptum suum

venisse primo commotus metu atque libidine diuersus agitabatur: timebat iram senatus ni paruisset legatis; porro animus

cupidine caecus ad inceptum scelus rapiebat. vicit tamen in auido ingenio prauum consilium. Igitur exercitu circumdato summa vi

Cirtam irrumpere nititur maxime sperans diducta manu hostium aut vi aut dolis sese casum victoriae inventurum. Quod ubi secus

procedit neque quod intenderat efficere potest ut prius quam legatos conveniret Adherbalis potiretur ne amplius morando Scaurum

quem plurimum metuebat incenderet cum paucis equitibus in prouinciam venit. Ac tametsi senati verbis graues minae nuntiabantur

quod ab oppugnatione non desisteret multa tamen oratione consumpta legati frustra discessere.

  • Latino
  • Bellum Iugurthinum di Gaio Sallustio Crispo
  • Sallustio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti