Paragrafo 5 - Studentville

Paragrafo 5

Nam quod est obiectum municipibus esse adulescentem non proba tum suis. nemini umquam praesenti +praetoriani+ maiores honores habuerunt quam absenti M. Caelio; quem et absentem in amplissimum ordinem cooptarunt et ea non petenti detulerunt quae multis petentibus denegarunt; idemque nunc lectissimos viros et nostri ordinis et equites Romanos cum legatione ad hoc iudicium et cum gravissima atque ornatissima laudatione miserunt. Videor mihi iecisse fundamenta defensionis meae quae firmissima sunt si nituntur iudicio suorum. Neque enim vobis satis commendata huius aetas esse posset si non modo parenti tali viro verum etiam municipio tam illustri ac tam gravi displiceret.

  • Latino
  • Pro Caelio
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti