Vidit hoc Balbus; celatam esse Clodiam dixit atque ita Caelium ad illam attulisse se ad ornatum ludorum aurum quaerere. Si tam familiaris erat Clodiae quam tu esse vis cum de libidine eius tam multa dicis dixit profecto quo vellet aurum; si tam familiaris non erat non dedit. Ita si verum tibi Caelius dixit o immoderata mulier sciens tu aurum ad facinus dedisti; si non est ausus dicere non dedisti. Quid ego nunc argumentis huic crimini quae sunt innumerabilia resistam? Possum dicere mores Caeli longissime a tanti sceleris atrocitate esse disiunctos; minime esse credendum homini tam ingenioso tamque prudenti non venisse in mentem rem tanti sceleris ignotis alienisque servis non esse credendam. Possum etiam illa et ceterorum patronorum et mea consuetudine ab accusatore perquirere ubi sit congressus cum servis Luccei Caelius qui ei fuerit aditus; si per se qua temeritate; si per alium per quem? Possum omnes latebras suspicionum peragrare dicendo; non causa non locus non facultas non conscius non perficiendi non occultandi maleficii spes non ratio ulla non vestigium maximi facinoris reperietur.
- Latino
- Pro Caelio
- Cicerone