Hic etiam miramur si illam commenticiam pyxidem obscenissima sit fabula consecuta? Nihil est quod in eius modi mulierem non cadere videatur. Audita et percelebrata sermonibus res est. Percipitis animis iudices iam dudum quid velim vel potius quid nolim dicere. Quod etiamsi est factum certe a Caelio non est factum (quid enim attinebat?); est enim ab aliquo adulescente fortasse non tam insulso quam non verecundo. Sin autem est fictum non illud quidem modestum sed tamen est non infacetum mendacium; quod profecto numquam hominum sermo atque opinio comprobasset nisi omnia quae cum turpitudine aliqua dicerentur in istam quadrare apte viderentur.
- Latino
- Pro Caelio
- Cicerone