Paragrafo 26 - Studentville

Paragrafo 26

Ac prima pars fuit illa quae me minus movebat fuisse meo necessario Bestiae Caelium familiarem cenasse apud eum ventitasse domum studuisse praeturae. Non me haec movent; quae perspicue falsa sunt; etenim eos una cenasse dixit qui aut absunt aut quibus necesse est idem dicere. Neque vero illud me commovet quod sibi in Lupercis sodalem esse Caelium dixit. Fera quaedam sodalitas et plane pastoricia atque agrestis germanorum Lupercorum quorum coitio illa silvestris ante est instituta quam humanitas atque leges siquidem non modo nomina deferunt inter se sodales sed etiam commemorant sodalitatem in accusando ut ne quis id forte nesciat timere videantur!

  • Latino
  • Pro Caelio
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti