Paragrafo 19 - Studentville

Paragrafo 19

Quam ob rem illa quae ex accusatorum oratione praemuniri iam et fingi intellegebam fretus vestra prudentia iudices non pertimesco. Aiebant enim fore testem senatorem qui se pontificiis comitiis pulsatum a Caelio diceret. A quo quaeram si prodierit primum cur statim nihil egerit deinde si id queri quam agere maluerit cur productus a vobis potius quam ipse per se cur tanto post potius quam continuo queri maluerit. Si mihi ad haec acute arguteque responderit tum quaeram denique ex quo iste fonte senator emanet. Nam si ipse orietur et nascetur ex sese fortasse ut soleo commovebor; sin autem est rivolus accersitus et ductus ab ipso capite accusationis vestrae laetabor cum tanta gratia tantisque opibus accusatio vestra nitatur unum senatorem solum esse qui vobis gratificari vellet inventum.

  • Latino
  • Pro Caelio
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti