Paragrafo 26 - Studentville

Paragrafo 26

Servos agrestis et barbaros quibus silvas publicas depopulatus erat Etruriamque vexarat ex Apennino deduxerat quos videbatis. Res erat minime obscura. Etenim palam dictitabat consulatum Miloni eripi non posse vitam posse. Significavit hoc saepe in senatu dixit in contione. Quin etiam M. Favonio fortissimo viro quaerenti ex eo qua spe fureret Milone vivo respondit triduo illum aut summum quadriduo esse periturum: quam vocem eius ad hunc M. Catonem statim Favonius detulit.

  • Latino
  • Pro Milone di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti