Paragrafo 30 - Studentville

Paragrafo 30

Haec sicuti eui ita gesta sunt iudices. Insidiator superatus est vi victa vis vel potius oppressa virtute audacia est. Nihil dico quid res publica consecuta sit nihil quid vos nihil quid omnes boni : nihil sane id prosit Miloni qui hoc fato natus est ut ne se quidem servare potuerit quin una rem publicam vosque servaret. Si id iure fieri non potuit nihil habeo quod defendam. Sin hoc et ratio doctis et necessitas barbaris et mos gentibus et feris etiam beluis natura ipsa praescripsit–ut omnem semper vim quacumque ope possent a corpore a capite a vita sua propulsarent–non potestis hoc facinus improbum iudicare quin simul iudicetis omnibus qui in latrones inciderint aut illorum telis aut vestris sententiis esse pereundum.

  • Latino
  • Pro Milone di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti