Paragrafo 48 - Studentville

Paragrafo 48

Nunc persequar cetera. Nam occurrit illud: ‘Igitur ne Clodius quidem de insidiis cogitavit quoniam fuit in Albano mansurus.’ Si quidem exiturus ad caedem e villa non fuisset. Video enim illum qui dicatur de Cyri morte nuntiasse non id nuntiasse Milonem appropinquare. Nam quid de Cyro nuntiaret quem Clodius Roma proficiscens reliquerat morientem? Una fui testamentum simul obsignavi cum Clodio: testamentum autem palam fecerat et illum heredem et me scripserat. Quem pridie hora tertia animam efflantem reliquisset eum mortuum postridie hora decima denique ei nuntiabatur?

  • Latino
  • Pro Milone di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti