Laudabam equidem incredibilem diligentiam Cn. Pompei sed dicam ut sentio iudices. Nimis multa audire coguntur neque aliter facere possunt ei quibus tota commissa est res publica. Quin etiam fuit audiendus popa Licinius nescio qui de Circo maximo servos Milonis apud se ebrios factos sibi confessos esse de interficiendo Pompeio coniurasse dein postea se gladio percussum esse ab uno de illis ne indicaret. Pompeio in hortos nuntiavit; arcessor in primis; de amicorum sententia rem defert ad senatum. Non poteram in illius mei patriaeque custodis tanta suspicione non metu exanimari; sed mirabar tamen credi popae confessionem servorum audiri volnus in latere quod acu punctum videretur pro ictu gladiatoris probari
- Latino
- Pro Milone di Marco Tullio Cicerone
- Cicerone