Paragrafo 43 - Studentville

Paragrafo 43

Ac multi et nostra et patrum maiorumque memoria iudices summi homines et clarissimi cives fuerunt quorum cum adulescentiae cupiditates defervissent eximiae virtutes firmata iam aetate exstiterunt. Ex quibus neminem mihi libet nominare; vosmet vobiscum recordamini. Nolo enim cuiusquam fortis atque illustris viri ne minimum quidem erratum cum maxima laude coniungere. Quod si facere vellem multi a me summi atque ornatissimi viri praedicarentur quorum partim nimia libertas in adulescentia partim profusa luxuries magnitudo aeris alieni sumptus libidines nominarentur quae multis postea virtutibus obtecta adulescentiae qui vellet excusatione defenderet.

  • Latino
  • Pro Caelio
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti