Paragrafo 75 - Studentville

Paragrafo 75

In hoc flexu quasi aetatis (nihil enim occultabo fretus humanitate ac sapientia vestra) fama adulescentis paulum haesit ad metas notitia nova mulieris et infelici vicinitate et insolentia voluptatum quae cum inclusae diutius et prima aetate compressae et constrictae fuerunt subito se non numquam profundunt atque eiciunt universae. Qua ex vita vel dicam quo ex sermone (nequaquam enim tantum erat quantum homines loquebantur)—verum ex eo quicquid erat emersit totumque se eiecit atque extulit tantumque abest ab illius familiaritatis infamia ut eiusdem nunc ab sese inimicitias odiumque propulset.

  • Latino
  • Pro Caelio
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti