Paragrafo 36 - Studentville

Paragrafo 36

Interim Albinus renovato bello commeatum stipendium

aliaque quae militibus usui forent maturat in Africam portare; ac statim ipse profectus uti ante comitia quod tempus haud longe

aberat armis aut deditione aut quouis modo bellum conficeret. At contra Iugurtha trahere omnia et alias deinde alias morae

causas facere; polliceri deditionem ac deinde metum simulare; cedere instanti et paulo post ne sui diffiderent instare: ita

belli modo modo pacis mora consulem ludifficare. Ac fuere qui tum Albinum haud ignarum consili regis existimarent neque ex

tanta properantia tam facile tractum bellum socordia magis quam dolo crederent. Sed postquam dilapso tempore comitiorum dies

adventabat Albinus Aulo fratre in castris pro praetore relicto Romam decessit.

  • Latino
  • Bellum Iugurthinum di Gaio Sallustio Crispo
  • Sallustio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti