Paragrafo 36 - Studentville

Paragrafo 36

Interesse autem aiunt, utrum eius modi quid sit, sine quo effici aliquid non

possit, an eius modi, cum quo effici aliquid necesse sit. Nulla igitur earum est causa, quoniam nulla eam rem sua vi efficit,

cuius causa dicitur; nec id, sine quo quippiam non fit, causa est, sed id, quod cum accessit, id, cuius est causa, efficit

necessario. Nondum enim ulcerato serpentis morsu Philocteta quae causa in rerum natura continebatur, fore ut is in insula Lemno

linqueretur? post autem causa fuit propior et cum exitu iunctior.

  • Latino
  • De Fato
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti