Paragrafo 37 - Studentville

Paragrafo 37

Ratio igitur

eventus aperuit causam; sed ex aeternitate vera fuit haec enuntiatio: ‘Relinquetur in insula Philoctetes’, nec hoc ex

vero in falsum poterat convertere. Necesse est enim in rebus contrariis duabus–contraria autem hoc loco ea dico, quorum

alterum ait quid, alterum negat–ex eis igitur necesse est invito Epicuro alterum verum esse, alterum falsum, ut

‘Sauciabitur Philocteta’ omnibus ante saeculis verum fuit, ‘Non sauciabitur’ falsum; nisi forte volumus Epicureorum

opinionem sequi, qui tales enuntiationes nec veras nec falsas esse dicunt aut, cum id pudet, illud tamen dicunt, quod est

inpudentius, veras esse ex contrariis diiunctiones, sed, quae in his enuntiata sint, eorum neutrum esse verum.

  • Latino
  • De Fato
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti