Paragrafo 46 - Studentville

Paragrafo 46

Hoc modo hanc causam disceptari oportet, non ab atomis errantibus et

de via declinantibus petere praesidium. ‘Declinat’, inquit, ‘atomus’. Primum cur? aliam enim quandam vim motus

habebant a Democrito inpulsionis, quam plagam ille appellat, a te, Epicure, gravitatis et ponderis. Quae ergo nova causa in

natura est, quae declinet atomum? aut num sortiuntur inter se, quae declinet, quae non? aut cur minimo declinent intervallo,

maiore non? aut cur declinent uno minimo, non declinent duobus aut tribus?

  • Latino
  • De Fato
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti