Sed ubi Iugurtha per legatos pecunia temptare bellique quod administrabat asperitatem ostendere coepit animus
aeger auaritia facile conuersus est. Ceterum socius et administer omnium consiliorum assumitur Scaurus qui tametsi a principio
plerisque ex factione eius corruptis acerrime regem impugnauerat tamen magnitudine pecuniae a bono honestoque in prauum
abstractus est. Sed Iugurtha primo tantummodo belli moram redimebat existimans sese aliquid interim Romae pretio aut gratia
effecturum. Postea vero quam participem negoti Scaurum accepit in maximam spem adductus recuperandae pacis statuit cum iis de
omnibus pactionibus praesens agere. Ceterum interea fidei causa mittitur a consule Sextius quaestor in oppidum Iugurthae Vagam.
Cuius rei species erat acceptio frumenti quod Calpurnius palam legatis imperauerat quoniam deditionis mora indutiae
agitabantur. Igitur rex uti constituerat in castra venit ac pauca praesenti consilio locutus de invidia facti sui atque uti in
deditionem acciperetur relicua cum Bestia et Scauro secreta transigit. Dein postero die quasi per saturam sententiis exquisitis
in deditionem accipitur. Sed uti pro consilio imperatum erat elephanti triginta pecus atque equi multi cum paruo argenti
pondere quaestori traduntur. Calpurnius Romam ad magistratus rogandos proficiscitur. In Numidia et exercitu nostro pax
agitabatur.
- Latino
- Bellum Iugurthinum di Gaio Sallustio Crispo
- Sallustio