Bellum Catilinarium Paragrafo 4: versione svolta - StudentVille

Paragrafo 4

Igitur ubi animus ex multis miseriis atque

periculis requieuit et mihi relicuam aetatem a re publica procul habendam decrevi non fuit consilium socordia atque desidia

bonum otium conterere neque vero agrum colendo aut venando servilibus officiis intentum aetatem agere; sed a quo incepto

studioque me ambitio mala detinuerat eodem regressus statui res gestas populi Romani carptim ut quaeque memoria digna

videbantur perscribere eo magis quod mihi a spe metu partibus rei publicae animus liber erat. Igitur de Catilinae coniuratione

quam verissime potero paucis absoluam; nam id facinus in primis ego memorabile existimo sceleris atque periculi novitate. De

cuius hominis moribus pauca prius explananda sunt quam initium narrandi faciam.

  • Latino
  • Bellum Catilinarium
  • Sallustio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti