Paragrafo 40 - Studentville

Paragrafo 40

Igitur P. Umbreno cuidam negotium dat, uti legatos Allobrogum requirat eosque, si possit, impellat

ad societatem belli, existimans publice priuatimque aere alieno oppressos, praeterea quod natura gens Gallica bellicosa esset,

facile eos ad tale consilium adduci posse. Umbrenus quod in Gallia negotiatus erat, plerisque principibus civitatium notus erat

atque eos noverat. Itaque sine mora, ubi primum legatos in foro conspexit, percontatus pauca de statu civitatis et quasi dolens

eius casum requirere coepit, quem exitum tantis malis sperarent. Postquam illos videt queri de avaritia magistratuum, accusare

senatum, quod in eo auxili nihil esset, miseriis suis remedium mortem expectare, “at ego” inquit “vobis, si modo viri esse

vultis, rationem ostendam, qua tanta ista mala effugiatis”. Haec ubi dixit, Allobroges in maximam spem adducti Umbrenum orare,

ut sui misereretur: nihil tam asperum neque tam difficile esse, quod non cupidissime facturi essent, dum ea res civitatem aere

alieno liberaret. Ille eos in domum D. Bruti perducit, quod foro propinqua erat neque aliena consili propter Semproniam; nam

tum Brutus ab Roma aberat. praeterea Gabinium arcessit, quo maior auctoritas sermoni inesset. Eo praesente coniurationem

aperit, nominat socios, praeterea multos cuiusque generis innoxios, quo legatis animus amplior esset. Deinde eos pollicitos

operam suam domum dimittit.

  • Latino
  • Bellum Catilinarium
  • Sallustio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti