Bellum Catilinarium Paragrafo 48: versione tradotta - StudentVille

Paragrafo 48

Interea plebs coniuratione patefacta quae primo cupida rerum

novarum nimis bello favebat mutata mente Catilinae consilia exsecrari Ciceronem ad caelum tollere veluti ex servitute erepta

gaudium atque laetitiam agitabat. Namque alia belli facinora praeda magis quam detrimento fore incendium vero crudele

inmoderatum ac sibi maxume calamitosum putabat quippe cui omnes copiae in usu cotidiano et cultu corporis erant. Post eum diem

quidam L. Tarquinius ad senatum adductus erat quem ad Catilinam proficiscentem ex itinere retractum aiebant. Is cum se diceret

indicaturum de coniuratione si fides publica data esset iussus a consule quae sciret edicere eadem fere quae Volturcius de

paratis incendiis de caede bonorum de itinere hostium senatum docet; praeterea se missum a M. Crasso qui Catilinae nuntiaret ne

eum Lentulus et Cethegus aliique ex coniuratione deprehensi terrerent eoque magis properaret ad urbem accedere quo et ceterorum

animos reficeret et illi facilius e periculo eriperentur. Sed ubi Tarquinius Crassum nominavit hominem nobilem maxumis divitiis

summa potentia alii rem incredibilem rati pars tametsi verum existumabant tamen quia in tali tempore tanta vis hominis magis

leniunda quam exagitanda videbatur plerique Crasso ex negotiis privatis obnoxii conclamant indicem falsum esse deque ea re

postulant uti referatur. Itaque consulente Cicerone frequens senatus decernit Tarquini indicium falsum videri eumque in

vinculis retinendum neque amplius potestatem faciundam nisi de eo indicaret cuius consilio tantam rem esset mentitus. Erant eo

tempore qui existumarent indicium illud a P. Autronio machinatum quo facilius appellato Crasso per societatem periculi reliquos

illius potentia tegeret. Alii Tarquinium a Cicerone inmissum aiebant ne Crassus more suo suspecto malorum patrocinio rem

publicam conturbaret. Ipsum Crassum ego postea praedicantem audivi tantam illam contumeliam sibi ab Cicerone inpositam.

  • Latino
  • Bellum Catilinarium
  • Sallustio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti